DUDHAIM

DUDHAIM
DUDHAIM
Genes. c. 30. v. 14. Quum autem abiens Rubentemporibus messis iriticeae, invenisset dudhaim in agro ---- dixit Rachel Leae, da quaeso mibi de dudhaim filii tui, v. 15. et 16. propterca cubet ille (Iacob) tecum hac nocte pro dudhaim filii tui, Tremellio et Iunio redduntur in genere, flores amabiles, a dud, i. e. amicus. Ioseminum in specie, Hebraeo Iarrio, lilium. Francisco Georgio Venetio, mandragora, LXX. Interpp. Chaldaeo Paraphrasti et vet. Latino Interpreti etc. Et quidem postrema expositio reliquis receptior, et vero similior. Sed cur mandragorae fructus tantopere Racheli expetitus fuerit, haerent Eruditi. Nam quod conciliare somnum, quod vim philtti habere, quod fecunditatem iuvate dicitur, cum frigiditare eius summa vix componi potest. Afferunt distinctionem locorum, constitutionum uteri et alia non pauca, de quibus ne cogitavit quidem unquam sancta femina. Quod enim putant, adeo fuisse sollicitam, de quaerenda fecunditate, utad eam rem medicamentis uti voluerit, vix temporum illorum convenit simplicitati. De philtris, indignum refutatione. Placer itaqueve Augustini iudicium c. Faustum l. 22. c. 56. Dicamquid sentiam ---- Cum haec mala (mandragorae sc.) vidissem et propter istum ipsum sacrae lectionis locum, id mihi obtigisse gratularer (rara enim res est) naturam eorum diligenter, quantum potui, perscrutatus sum ---- Proinde rem comperi pulchram et suaveolentem, sapore autem insipido; et ideo, cur eam mulier tantopere concupierit, ignorare me fateor, nisi forte propter pomi raritatem, et odoris iucunditatem. Certe novimus aliquando puellas et mulierculas, imo et viras, quiflorem umicum quovis pretio redimere voluissent; verba sunt A. Riveti, cuius eruditam in h. l. Exercitationem quae n. 130. est, vide: plura apud Iobum Ludolphum Abyssin.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • MANDRAGORA — occurrit in versione Vulgata Gen. c. 30. v. 14. et Cantici c. 7. v. 4. ubi Hebr. Dudaim est, quam vocem Tremellius et Iunius in genere flores amabiles reddunt; LXX. tamen mandragoras quoque reddiderunt, et retinent vocem pleraeque versiones… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”